monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 73, 7
Salem autem non, ut Iosephus, et nostri omnes arbitrantur esse (f. est) Ierusalem, nomen ex Graeco Hebraicoque compositum, quod absurdum esse, peregrinae linguae mixtura demonstrat: sed oppidum iuxta Scythopolim, quod usque hodie appellatur Salem, et ostenditur ibi palatium Melchisedech, ex magnitudine ruinarum, veteris operis ostendens magnificentiam: de quo in posteriore quoque parte Geneseos scriptum est. Venit Iacob in Socoth, id est, in tabernacula, et fecit sibi ibi domos atque tentoria, et transivit in Salem civitatem regionis Sichem. quae est in terra Chanaan .